Barra de vídeo

Loading...

domingo, 15 de julho de 2012

Aléxis – Virgílio (II Bucólica)








Formosvm pastor Corydon ardebat Alexim.

Delicias domini: Nec quid speraret habebat.

Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos

Adsidue uenibat; ibi haec incondita solus

Montibus ET siluis Studio iactabat inani:

“O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?

Nil mostri miserere? Mori me denique coges.

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant:

Nunc uridis etiam occultant spineta lacertos.

Thestylis et rápido fessis messoribus aestu

Alia serpullumque herbas contundit olentis.

At mecum raucis, tua dum uestigia lustro,

Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras

Atque superba pati fastidia? Nonne Menaalcan.

Quamuis ille Níger, quamuis tu candidus esses?

O formose puer, nimium ne crede colori!

Alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, Nec qui sim quaeris, Alexi,

Quam diues pecoris, niuei quam lactis abundans.

Mille meae Siculis errant in montibus agnae;

Lac mihi non aestate nouom, non frigore defit.

Canto, quae solitus, si quando armenta uocabat,

Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

Nec sum adeo informis: nuper me in litore uidi,

Cum placidum uentis staret mare; non ego Daphnim,

Iudice te, metuam, si nunquam fallit imago.

“ O tantum libeat mecum tibi sordida rura

Atque humilis habitare casas, et figere ceruos

Haedorumque gregem uiridi compellere hibisco!

Mecum uma in siluis imitabere Pana canendo.

Pan primus calamos cera coniungere pluris

Instituit; Pan curat ouis ouimnque magistros.

Nec te paeniteat calamo triuisse labellum:

Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

Est mihi disparibus septem compacta cicutis

Fistula, Damoetas dono mihi quam debit olim,

ET dixit moriens: “Te nunc habet ista secundum.”

Dixit Damoetas; inuidit stultus Amyntas.

Preterea duo, Nec tuta hihi ualle reperti,

Caperoli, sparsis etiam nunc pellibus albo:

Bina die siccant ouis úbera; quos tibi seruo.

Iam pridem a me ilos abducere Thestylis orat;

Et faciet, quoniam sordent tibi numera nostra.

“ Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi cândida Nais,

Palentis uiolas et summa papauerat carpens,

Narcissum et florem iungit bene olentis anethi:

Tum, casia atque aliis intexens suauibus herbis,

Mollia luteola pingit uaccinia calta.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,

Castanesque nuces, mea quas Amaryllis amabat:

Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;

Et uos, o lauri, carpam, et te, próxima myrte,

Sic positae quoniam suauis miscetis odores.

“Rusticus ES, Corydon: Nec numera curat Alexis,

Nec, si numeribus certes, concedat Iollas.

Eheu! Quid uolui misero mihi? Floribus Austrum

Perditus et liquidis immisi fontibus apros.

Quem fugis, a! demens? Habitarunt di quoque siluas,

Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arcis

Ipsa colat; nobis placeant ante omnia siluae.

Torua leaena lupum sequitur, lúpus ipse capellam;

Florentem cytisum sequitur lasciua capella,

Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque uoluptas.

Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,

Et sol crescentis decedens duplicat umbras;

Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?

“A! Corydon, Corydon, quae te dementia cepit?

Semiputata tibi frondosa uitis in uolmo est.

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,

Uiminibus mollique paras dextere iunco?

Inuenis alium, si te hic fastidit, Alexim.”







Postar um comentário